monumenta.ch > Plinius > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 36
{III} idem agrum optimum iudicat ab radice montium planitie in meridiem excurrente, qui est totius Italiae situs, terram vero teneram, quae vocetur pulla. erit igitur haec optima et operi et satis. intellegere modo libeat dictam mira significatione teneram, et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur.